monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > Lucas, 1 > sectio 101 > sectio 20 > bsbClm6224.182 > csg48.203 > ST I 118. > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 24, 3
Ad ea venio, quae post duodecimum annum sudore proprio elegit, arripuit, tenuit, coepit, implevit. Unius cellulae clausa angustiis, latitudine Paradisi fruebatur. Idem terrae solum, et orationis locus exstitit et quietis. Ieiunium pro ludo habuit, inediam pro refectione. Et cum eam non vescendi desiderium, sed humana confectio ad cibum traheret, pane, et sale, et aqua frigida concitabat magis esuriem, quam restinguebat. Et quia pene oblitus sum, quod in principio debui dicere: Cum primum hoc propositum arripuit, aurum colli sui, quod quidem Murenulam vulgus vocat; quod scilicet metallo in virgulas latescente, quaedam ordinis flexuosi catena contexitur, absque parentibus vendidit; et tunicam fusciorem, quam a matre impetrare non poterat, induta, pio negotiationis auspicio, se repente Domino consecravit, ut intelligeret universa cognatio, non posse aliud ei extorqueri, quae iam saeculum damnasset in vestibus.